- SERES
- SERESpopuli Aethiopiae interioris ad Ortum inter Blemyas: et Orosio teste, populi Indiae citerioris inter Indum et Hydaspen. Sunt et Seres populi Asiae ad Ortum extremi, ultra Sinas, omnium mitissimi, iustitiaeque amantissimi, inter Sinas ad Austrum, et Scythiam extra Imaum ad Occasum et Boream quorum regio Sevica, nunc Cathay, teste Ferrariô. De Seribus Dionysius v. 752.Καὶ Τόχαροι Φροῦροί τε καὶ ἔθνεα βάρβαρα Σηρῶν.Οἵτε βόας μὲν ἀναινονται καὶ ἴφια μῆλα,Αἰόλα δὲ ξαίνοντες ἐρήμης ἄνθεα γαίηςΕἵματα τεύχουσιν πολυδαίδαλα, τιμήεντα,Εἰδόμενα χροιῇ λειμωνίδος ἄνθεσι ποίης,Κείνοις οὔτι κεν ἔργον ἀραχνάων ἐρίσειεν..Ubi Montanus: Seres ultima ad Orient. et Septentr. olim cognita gens, sericô apud ipsos confectô, et ab iis nominatô, nobilis, famâ solâ Dionysio noti fuerunt, distantia vero eorum a Scythia citeriore (quae Scythia intra Imaum Ptolemaeo dicitur) prorsus ignorata, et eos quidem iuxta Imaum constituere videtur. Barbaros autem eos vocat, quod instar ferarum homines fugere dicerentur. Ita de iis Plimus l. 6. c. 17. Seres mites quidem, sed et ipsi feris persimiles, coetum reliquorum mortalium fugiunt cum commercia exspectant. Quibus similia a Solino traduntur c. 53. Sed quamvis hoc verum fuisse videatur, quod exterorum societatem fugerent, ut hodie Chinenses peregrinos in regionem suam introire non permittunt; ingeniosos tamen artifices fuisse ex telis sericis, ab iis confectis, constat; uti etiam hodie Chinenses artificiis nobiles sunt, et ingeniô miti et quietô (perinde ac Seres, teste Solinô) cum vicini Scythae saevi ac truces sint. Et profecto, quamvis Sericam plerique Cathaiam esse statuant, h. e. Orientalem Tartariae hodie dictae partem; mihi tamen persuasum est, Borealem potius esse Chinensis regni partem. Ptolemaeus enim l. 6. c. 16. Sericam (cuius Occiduum tantum latus cognitum habuit, neque enim Oceanô, sed terrâ incognitâ eam terminat) non tantum Sinis, verum etiam magnâ ex parte Indiae extra Gangem a meridie confinem facit, et praecipuas eius urbes Ottocororam, et Seram circa gr. latitud. 37. et 38. constituit, cum Cathaia secundum tabulas recentiorum, ab India longe remota sit, neque ulla eius pars gradu latitud. 55. australior sit. Plin. etiam l. 6. c. 17. Sericam Indiae contiguam facit; quod etiam Melam sensisse, collatô c. 6. cum c. 7. l. 3. non obscurum est. Ubi sis Vossium consule. Steph. ἀπροσμιγὲς ἔθνος vocat. Sagittandi peritissimi habebantur. Horat. l. 1. Od. 29. v. 9.Doctus sagittas tendere SericasArcu paternô. —— ————Sericum e Serica regione a Persicis, Medicis, et Assyriis mercatoribus olim afferebatur; unde vestes inde confectae modo Assyriae et Medicae, a gentibus unde materia immeditate allata, modo Sericae, a gente ubi oriebatur, olim vocatae, ut plerique statuunt. Satis probabile tamen est, quod sentit Fullerus, l. 2. Miscell. c. 11.Sericum ab Ebraea voce Sericoth, quae pro serico usurpatur, Esai. c. 19. v. 9. inde vero regionem, unde allatum est, Graecos Sericam; et eius incolas Seres appellâsse; ut sericum, cum denominativi formam prae se ferat, a populo denominatum videretur. Quâ autem ratione apud Seres sericum conficeretur, plerique veteres tam Graeci quam Latini, ignorârunt, ideoque varias de eo coniecturas habuerunt, quales ratio propria suppeditabat. Plurimi igitur, confectum putârunt ex lanugine quadam, foliis arborum adnascente. Amm. Marcell. l. 23. Apud eos (Seras) abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibu; crebris, velut quaedam vellera mollientes, ex lanugine et liquore admistam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, etc. Plin. l. 6. c. 17. Seres lanificiô silvarum nobiles, perfusam aquâ depectentes frondium canitiem. Non ipsas frondes eos carminâsse, ut nonnulli nimis crasse intelligunt, sed canitiem frondium, h. e. frondibus adhaerentem, depexuisse affirmat. Eadem etiam Solini sententia est, c. 53. qui lanuginis teneram subtilitatem humore domitam eos depectere affirmat. Plinius quidem alibi lanata Sericarum arborum folia nominat: Atque huc spectat illud Virgil. Georg. l. 2. v. 121.Velleraque ut soliis depectant tenuia Seres.Seneca in Hippolyto, Actu 2. v. 389.Quae fila ramis ultimi Seres legunt.Idem in Hercule Oetaeo, Actu 2. v. 667.Quae Phoebeis subditus EurisLegit Eois Ser arboribus.Claudian. Consul. Olyb. et Probin. v. 170.Stamine quod molli tondent de stipite Seres.Eratosthenes apud Strab. a Nearcho refert, fieri τὰ Σηρικὰ ἐκ τινῶν φλοιῶν ξαινομένης βύςςου. Dionysius, ex floribus fieri affirmat. Sed licet ipse in Epitheto ἀιόλα et aliis quae v. 756. habet, poeticô more ludat, serici lanificium perinde describens, ac si ex ipsis floribus conficeretur, probabile est tamen eos, unde haec hausit, de lanugine quadam floribus adhaerente, aut iis succedente, intellexisse, qualis salicis iulis (qui eius quasi flores sunt) adnascitur, aut qualis in gossipio, seu xylo planta in folliculo floribus succedente provenit. Materia ea Plinio bombyx vocatur, per metaphoram, l. 19. c. 1. ubi de gossipio loquens in Aegypto nascente, similem, inquit, barbatae nuci desert fructum, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. Eadem etiam hodie bombagia Italis dicitur, voce a nomine bombyx deductâ; quamvis proprie bombyx significet animalculum, a quo bombycina tela netur, et μετωνυμικῶς telam ipsam, sicut araneae nomen tum animali tum eius telae tribuitur. Et profecto a veritate prorsus alienae sunt istae veterum de serici ortu opiniones; a bombycibus enim vermiculis, quos et σῆρας Graeci vocant, revera conficitur. Hesych. Σῆρες ζῶα νήθοντα μετάζαν, ἢ ὄνομα ἔθνους, ὅθεν ἔρχεται καὶ τὸ ὁλοσήρικον. Et postea: Σηρῶν, σκωλήκων τῶ γεννώντων τὰ σηρικὰ Σῆρες γὰρ οἱ σκώληκες. Quod et Suidas confirmat. Ex antiquioribus etiam Pausan. in Eliacis, bombyces σῆρας etiam vocatos, scricum nere agnovit. Isidorus l. 19. c. 27. Sericum dictum, quia id primum Seres miserunt. Vermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila ducuntur. Vermes autem ipsi Graece βόμβυκες nominantur. Unde Chrysostomus, Καλὰ τὰ σηρικὰ ἱμάτια, ἀλλὰ σκωλήκων ἐςτὶν ὕφσμα. Vide Vossium in Sericum. Nicol. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.